- AELURUS
- I.AELURUSPseudepiscopus Alexandrinus.II.AELURUSsive Felis, ab Aegyptiis cutus, teste Herodotô Euterpe: qui addit, mortuum domi, solitum saliri atque ita Bubastim deferri, ut sacra in urbe sepeliretur. De cultura quoque testis Cicer. de Legg. l. 1. et de Nat. Deor. l. I. ac Tusc. Quaest. 15. Diodor, Sicul. l. 1. Iuvenal. Sat. 15. et Plut. Sympos. l. 4. Quaest. 5. Equibus Iuvenal. venerantur, inquit, v. 7.Illic aeluros, hîc piscem fluminis ----Sic enim ibi legendum: non caruleos, ut est in vulgatis, optime monuit Brodaeus Miscellan. l. 7. c. 2. Etiam cultum hunc inter alios, memorat Clemens Rom. vel alius vetus, sed supposititius, Scriptor, Recoginit. l. 5. Alii Aegyptiorum bovem, qui Apis dicitur, colendum tradidêre, alii Hircum, alii Gattas, nonnulli Ibim, quidam Serpentem, Piscem quoque et Caepas et Cloacas, crepitus ventris pro Numinibus habendos esse docuêre, etc. Ubi per Gattas plane Aeluri seu feles intelligendi: quô pactô posterioribus saeculis loquuti sunt. Imo et Graecis similiter sed mixo-barbaris γάτος et κάττα felis ut ex Callimachi Scholiaste patet; atque idem liquet ex Evagrio l. 6. c. 24. ubi ait: Α᾿ίλουρον κάτταν ἡ συνήςθεια λέγει, consuetudo pro fele Cattam dicit. Vide Gerh. Ioh. Vossium de Idol. l. 3. c. 74. Hinc ne fando quidem quditum, inquit Cicer. Tuscul. l. 5. crocodilum aut ibim aut felem violatum ab Aegyptio. Et in obitu animalis, fupercilia, luctûs testandi ergo, radere foliti sunt, uti Herodotus Euterpe docet. Causam cultus Diodorus suggerit dictô locô quod felis contra aspidum aliorumque serpentium morsus utilis esset: Ακί τὸν μεν ἀίλουρον πρός τε τὰς ἀςπίδας ςθανάςιμα δαςκνούσθι ἔνθετον ὑπάρχειν κτλ. Ceterum, quae animalibus huiusmodi Aegyptii templa constituebant, ea superba erant et sublimibus elata fastigiis, ut ait Arnob. l. 1. Unde Celsus, Christianorum fidem Aegyptiorum superstitioni comparans, apud Aegyptios ampla spelendidaque templa cultusque religiosos admodum, et mysteriorum religione augustos, magnum aliquid portendere videns in interiora autem progressis feles ibi conspici, aut simias aut corcodilos, aut hircos, aut canes etc. refert apud Origenem l. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.